Juliette Franciscae Meae laudes Lyrics

Nouis te cantabo chordis,
O nouelletum quod ludis
In solitudine cordis.

Esto sertis implicata,
O femina delicata
Per quam soluuntur peccata !

Sicut beneficum Lethe,
Hauriam oscula de te,
Quae imbuta es magnete.

Quum uitiorum tempestas
Turbabat omnes semitas,
Apparuisti, Deitas,

Velut stella salutaris
In naufragiis amaris...
- Suspendam cor tuis aris !

Piscina plena uirtutis,
Fons aeternae iuuentutis,
Labris uocem redde mutis !

Quod erat spurcum, cremasti ;
Quod rudius, exaequasti ;
Quod debile, confirmasti.

In fame mea taberna,
In nocte mea lucerna,
Recte me semper guberna.

Adde nunc uires uiribus,
Dulce balneum suauibus
Unguentatum odoribus !

Meos circa lumbos mica,
O castitatis lorica,
Aqua tincta seraphica ;

Patera gemmis corusca,
Panis salsus, mollis esca,
Diuinum uinum, Francisca !

Baudelaire

See also:

70
70.1
Christina Aguilar Pero Me Acuer Lyrics
System of A Down Loneley day Lyrics