The Tallis Scholars, Peter Phi PALESTRINA Stabat mater Lyrics

Stabat mater dolorosa
iuxta crucem lacrimosa
dum pendebat filius.

Cuius animam gementem,
contristatam et dolentem,
pertransivit gladius.

O quam tristis et afflicta
fuit illa benedicta
Mater unigeniti;

Quae maerebat et dolebat
et tremebat, c__ videbat
nati poenas inclyti.

Quis est h___ qui non fleret
Christi matrem si videret
In tanto supplicio?

Quis non posset contristari
Piam matrem contemplari
Dolentem c__ filio?

Pro peccatis suae gentis
vidit Iesum in tormentis
et flagellis subditum.

Vidis suum dulcem natum
moriente, desolatun,
dum emisit spiritum.

Eia mater, fons amoris,
me sentire vim doloris
fac, ut tecum lugeam.

Fac ut ardeat cor meum
In amando Christum Deum
ut sibi complaceam.

Sancta mater, istud agas,
crucifixi fige plagas
cordi meo valide.

Tui nati vulnerati,
tam dignati pro me pati,
mecum poenas divide.

Fac me vere tecum flere,
crucifixo condolere,
donec ego vixero.

Iuxta crucem tecum stare,
te libenter sociare
in planctu desidero.

Virgo virginum praeclara,
mihi iam non sis amara:
fac me tecum plangere.

Fac ut portem Christi mortem,
passionis eius sortem,
et plagas recolere.

Fac me plagis vulnerari,
cruche hac inebriari,
ob amorem filii.

Inflammatus et accensus
per te, virgo, sim defensus
in die iudicii.

fac me cruce custodiri,
morte Christi praemuniri,
confoveri gratia.

Quando corpus morietur,
fac ut animae donetur
paradisi gloria.

See also:

81
81.5
Luis Miguel si la ves a mi chica dile que la amo Lyrics
Last Ketchup THE KETCHUP SONG (ASEREJE) Lyrics